GOGO SAYS:
Saepe debemus mori nec volumus, morimur nec volumus. Nemo tam inperitus est ut nesciat quandoque moriendum; tamen cum prope accessit, tergiversatur, tremit, plorat. Nonne tibi videtur stultissimus omnium qui flevit quod ante annos mille non vixerat? Aeque stultus est qui flet quod post annos mille non vivet.
Haec paria sunt:
non eris nec fuisti;
utrumque tempus alienum est. In hoc punctum coniectus es, quod ut extendas,
quousque extendes?
Quid fles?
Quid optas?
Perdis operam.
Desine fata deum flecti sperare precando.
(Seneca)